Psalms 61

AUG. videns tot occurrentia, Deo se subdit, qui altior eo; et inferioribus se, quasi de alto respondet increpando. invidis respondet, volentibus decipere. Ibid. Hoc est, hoc est, semper, nil praeter eum cupiens. Erit quidem, quia a Patre Filius auctor salutis, quia et Deus, ne minor putetur. . Ibid. Vel, secundum aliam litteram: et idem sensus. Apponunt enim mali id est, super Ecclesiam, onera passionum: ut usque in finem impleat quisque fidelis in corpore suo quod deest passionum Christi. CASS. Vel, secundum aliam litteram: vos, quasi vos omnes interficitis hominem illum, quantum ad hominem, non unum, sed Ecclesiam; sed quia Deus susceptor non movebor. AUG. a sanguine Abel, etc., usque ad non scilicet quod est CASS. In corpus potestas vobis data est, non in animam. Non leviter, sed interficitis innocentem; putatis quod sine defensore sit, et quod facile corruat, ut paries inclinatus, qui etiam non impulsus caderet. quae est constructio saxorum sine ligamine caementi; et ne de ipsa novitate firmam putes, addit vel, non est vobis irruendum, quia vos ipsos interficitis universi, etiam consentientes. CASS. Christum, ne coleretur, vel, beatitudinem tollere. AUG. Nota diversa genera hostium, etc., usque ad de hac propheta ait: Quia etsi semper eos bibit, tamen semper sitit ultra. Quia nequeunt per aperta mala, tentant per blanda. etc. CASS. Diapsalma. Item se, id est, animam suam subjici hortatur, et admonet reliquos. Haec petitio menti nostrae robur infigit. . Ibid. Tunc salvus et gloriosus in eo: modo quid? ipse Deus auxilii. Ibid. Sua fide vulgata monet omnes, qui superstitionibus laborant, sperare in Domino. AUG. Per lacrymas cor effunditur, etc., Unde, Eccl. 22.. etc., pravas cogitationes. HIER. Vel, sic junge, Deus est adjutor noster; et licet sic cooperetur nobis, tamen filii Adae sunt vani et mendaces in statera, pervertentes Scripturas, quibus probent falsa. CASS. Diapsalmus. Errantes exprobrat, et monet in Deo, non in caducis, confidere, quod psalmus intendit. Qui iniquis ponderibus ementes decipiunt, vel justi videri volunt, cum sint fallaces. In libra justitiae, quo facilius decipiunt. quo credentur aequi. AUG. Quasi diceret: Nec speretis, nec cupiatis, quae congregata ab aliis rapiuntur. sitiens convertit se ad eos. Praedam quam vis rapere, in muscipula est, tenes et teneris; tenes, alienum scilicet, et teneris a diabolo. O lucra damnosa! invenis pecuniam, perdis justitiam. CASS. Non dicit: Nolite habere, non enim damnat divitias, unde mercamur coelum; sed cor appositum, quod non expendit, sed recondit. AUG. Cur? quia judicandi est Dei filii, etc., usque ad nec pro potestate de misericordia desperetur. non est potestas cuiquam nisi a Deo aequo, etsi te lateat aequitas. .
Copyright information for VulgGlossa